Media Images ARCHIVES Trésors des archives Trésors_archives_document_ancien_01

  • Ajouter au panier
  • Envoyer la page à un ami
  • Imprimer

Trésors_archives_document_ancien_01



Charte datée de 903 et conservée sous la cote G 2549.

Transcription :
[Chrismon] Magnifico fratri Odolgarii et uxor sua Siranna emptores. Nos enim Siefredus et uxor sua Ingelsindis necnon et Godolbertus et uxor sua Rainberga venditores. Constat nos vobis vendere vel tradere terra cum ortile de ratione Sancti Leubini et de hereditate Aldefredi : Habet ipsa terra in longum perticas IIIIor et in transversum similiter et est in Bleso Castro, intus, in vetus Castello. Terminatur de utrisque partibus ipsa terra. Unde accepimus a vobis pretium sicut inter nos bene complacuit vel aptificum fuit, hoc est in argento solidos v, ita ut ab hac die quicquid de ipsa terra facere volueritis, eo modo ut annis singulis missa Sancti Leubini, quæ est in mense septembrio, in censum denarios II exsolvant. Si quis vero si fuerit post hunc diem aut nos ipsi aut ulla emissa persona qui contra vos vel contra hanc venditionem istam aliquam calumniam aut repetitionem infrangere præsumpserit illud quod repetit non vindicet, sed insuper contra cui litem intulerit solidos LX multa componat. Et hæc venditio ista omnique tempora firma permaneat inconvulsa. Actum Bleso castro.
Signum Siefredi, - Signum Ingelsindis, uxor sua, - Signum Godolberti, - Signum Rainbergane, uxore sua, - Signum Gilethardi, - Signum Badelindis uxore sua, qui hanc venditionem istam fieri et adfirmare rogaverunt. – Signum Aldefredi cujus hereditas est. Signum Hildramni. Signum Anseberti. Signum Warini. Signum Gauzfredi. Signum Hildebranni. Data in mense decembrio, anno X, regnante Karolo rege.
[Chrismon] Ego, Haimo, indignus presbyter, subscripsi.